Caput LXXXIXLiber Psalmorum
- 1Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
- 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
- 3 Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
- 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte
- 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
- 6 Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
- 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
- 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
- 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
- 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
- 11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
- 12 dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
- 13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
- 14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
- 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
- 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
- 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.