Caput LXXVLiber Psalmorum
- 1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
- 2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
- 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
- 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
- 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
- 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
- 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
- 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
- 9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
- 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
- 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
- 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
- 13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.