Caput LXXIILiber Psalmorum
- 1Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
- 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
- 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
- 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
- 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
- 6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
- 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
- 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
- 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
- 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
- 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
- 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
- 13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
- 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
- 15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
- 16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
- 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
- 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
- 19 Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
- 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
- 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
- 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
- 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
- 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
- 25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
- 26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
- 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
- 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.