Ad textum

Caput LILiber Psalmorum

  1. 1In finem. Intellectus David,
  2. 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
  3. 3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
  4. 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
  5. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
  6. 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
  7. 7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
  8. 8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
  9. 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
  10. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
  11. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.