Caput XLIXLiber Psalmorum
- 1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
- 2 Ex Sion species decoris ejus :
- 3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
- 4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
- 5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
- 6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
- 7 Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
- 8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
- 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
- 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
- 11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
- 12 Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
- 13 Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
- 14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
- 15 Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
- 16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
- 17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
- 18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
- 19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
- 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
- 21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
- 22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
- 23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.