Caput CXVIIILiber Psalmorum
- 1Alleluja. <Aleph>Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
- 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
- 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
- 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
- 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
- 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
- 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
- 8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
- 9 <Beth>In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
- 10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
- 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
- 12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
- 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
- 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
- 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
- 16 In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
- 17 <Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
- 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
- 19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
- 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
- 21 Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
- 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
- 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
- 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
- 25 <Daleth>Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
- 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
- 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
- 28 Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
- 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
- 30 Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
- 31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
- 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
- 33 <He>Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
- 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
- 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
- 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
- 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
- 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
- 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
- 40 Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
- 41 <Vau>Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
- 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
- 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
- 44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
- 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
- 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
- 47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
- 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
- 49 <Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
- 50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
- 51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
- 52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
- 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
- 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
- 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
- 56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
- 57 <Heth>Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
- 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
- 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
- 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
- 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
- 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
- 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
- 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
- 65 <Teth>Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
- 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
- 67 Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
- 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
- 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
- 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
- 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
- 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
- 73 <Jod>Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
- 74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
- 75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
- 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
- 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
- 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
- 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
- 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
- 81 <Caph>Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
- 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
- 83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
- 84 Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
- 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
- 86 Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
- 87 Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
- 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
- 89 <Lamed>In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
- 90 In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
- 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
- 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
- 93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
- 94 Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
- 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
- 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
- 97 <Mem>Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
- 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
- 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
- 100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
- 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
- 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
- 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
- 104 A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
- 105 <Nun>Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
- 106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
- 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
- 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
- 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
- 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
- 111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
- 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
- 113 <Samech>Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
- 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
- 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
- 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
- 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
- 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
- 119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
- 120 Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
- 121 <Ain>Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
- 122 Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
- 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
- 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
- 125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
- 126 Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
- 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
- 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
- 129 <Phe>Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
- 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
- 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
- 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
- 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
- 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
- 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
- 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
- 137 <Sade>Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
- 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
- 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
- 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
- 141 Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
- 142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
- 143 Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
- 144 Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
- 145 <Coph>Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
- 146 Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
- 147 Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
- 148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
- 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
- 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
- 151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
- 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
- 153 <Res>Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
- 154 Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
- 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
- 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
- 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
- 158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
- 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
- 160 Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
- 161 <Sin>Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
- 162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
- 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
- 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
- 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
- 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
- 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
- 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
- 169 <Tau>Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
- 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
- 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
- 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
- 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
- 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
- 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
- 176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.