Caput CIVLiber Psalmorum
- 1Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
- 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
- 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
- 4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
- 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
- 6 semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
- 7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
- 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
- 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
- 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
- 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
- 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
- 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
- 14 Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
- 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
- 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
- 17 Misit ante eos virum : in servum venundatus est, Joseph.
- 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
- 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
- 20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
- 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
- 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
- 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
- 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
- 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
- 26 Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
- 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
- 28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
- 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
- 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
- 31 Dixit, et venit cnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
- 32 Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
- 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
- 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
- 35 et comedit omne fnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
- 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
- 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
- 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
- 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
- 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
- 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
- 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
- 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
- 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
- 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.