Caput XXVLiber Proverbiorum
- 1Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
- 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
- 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
- 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
- 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
- 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
- 7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
- 8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
- 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
- 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
- 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
- 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
- 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
- 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
- 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
- 16 Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
- 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
- 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
- 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
- 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
- 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
- 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
- 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
- 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
- 25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
- 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
- 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
- 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.