Caput XVILiber Proverbiorum
- 1Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
- 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
- 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
- 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
- 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
- 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
- 7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
- 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
- 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
- 10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
- 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
- 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
- 13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
- 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
- 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
- 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
- 17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
- 18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
- 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
- 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
- 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
- 22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
- 23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
- 24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
- 25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
- 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
- 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
- 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
- 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
- 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
- 31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
- 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
- 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.