Caput XIIILiber Proverbiorum
- 1Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
- 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
- 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
- 4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
- 5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
- 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
- 7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
- 8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
- 9 Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
- 10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
- 11 Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
- 12 Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.
- 13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
- 14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
- 15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
- 16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
- 17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
- 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
- 19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
- 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
- 21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
- 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
- 23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
- 24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
- 25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.