Caput IEpistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
- 1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
- 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
- 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
- 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
- 6 Confidens hoc ipsum, quia qui cpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
- 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
- 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
- 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
- 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
- 11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
- 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
- 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
- 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
- 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
- 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
- 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
- 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
- 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
- 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
- 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
- 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
- 23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
- 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
- 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
- 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
- 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
- 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
- 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
- 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.