Caput IIILiber Numeri
- 1Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
- 2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
- 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
- 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
- 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
- 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
- 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
- 9 Dabisque dono Levitas
- 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
- 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.
- 13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
- 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
- 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
- 16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
- 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
- 18 Filii Gerson : Lebni et Semei.
- 19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
- 20 Filii Merari : Moholi et Musi.
- 21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :
- 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
- 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
- 24 sub principe Eliasaph filio Laël.
- 25 Et habebunt excubias in tabernaculo fderis,
- 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
- 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
- 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
- 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
- 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
- 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
- 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
- 33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :
- 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
- 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
- 36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :
- 37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
- 38 Castrametabuntur ante tabernaculum fderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
- 39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
- 40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
- 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
- 42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :
- 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
- 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
- 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
- 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
- 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
- 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
- 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
- 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.