Caput XXIILiber Numeri
- 1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
- 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
- 3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
- 4 dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
- 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
- 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
- 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
- 8 ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
- 9 Quid sibi volunt homines isti apud te ?
- 10 Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
- 11 dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
- 12 Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
- 13 Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
- 14 Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
- 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
- 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
- 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
- 18 Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
- 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
- 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
- 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
- 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
- 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
- 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
- 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
- 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
- 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.
- 28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
- 29 Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
- 30 Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
- 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
- 32 Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
- 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
- 34 Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
- 35 Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
- 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
- 37 Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
- 38 Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
- 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
- 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
- 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.