Ad textum

Caput XVIILiber Numeri

  1. 1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
  2. 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
  3. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
  4. 4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
  5. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
  6. 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
  7. 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
  8. 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
  9. 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
  10. 10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
  11. 11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
  12. 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
  13. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?