Caput IIIEvangelium secundum Matthæum
- 1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
- 2 et dicens : Pnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
- 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.
- 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
- 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
- 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
- 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
- 8 Facite ergo fructum dignum pnitentiæ.
- 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
- 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
- 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
- 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
- 13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
- 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
- 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
- 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
- 17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.