Caput XXVIEvangelium secundum Matthæum
- 1Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
- 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
- 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
- 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
- 5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
- 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
- 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
- 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
- 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
- 10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
- 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
- 12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
- 13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
- 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
- 15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
- 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
- 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
- 18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
- 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
- 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
- 21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
- 22 Et contristati valde, cperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
- 23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
- 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
- 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
- 26 Cnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
- 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
- 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
- 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
- 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
- 31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
- 32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
- 33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
- 34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
- 35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
- 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
- 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cpit contristari et mstus esse.
- 38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
- 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
- 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
- 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
- 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
- 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
- 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
- 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
- 46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
- 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
- 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
- 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
- 50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
- 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
- 52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
- 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
- 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?
- 55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
- 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
- 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
- 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
- 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
- 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
- 61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
- 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
- 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
- 64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
- 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
- 66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
- 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
- 68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
- 69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
- 70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
- 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
- 72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
- 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
- 74 Tunc cpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
- 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.