Caput XIEvangelium secundum Matthæum
- 1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
- 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
- 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
- 4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
- 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
- 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
- 7 Illis autem abeuntibus, cpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatem ?
- 8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
- 9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
- 10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
- 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
- 12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
- 13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
- 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
- 15 Qui habet aures audiendi, audiat.
- 16 Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
- 17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
- 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
- 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
- 20 Tunc cpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pnitentiam :
- 21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pnitentiam egissent.
- 22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
- 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
- 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
- 25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
- 26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
- 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
- 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
- 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
- 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.