Caput VEvangelium secundum Marcum
- 1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
- 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
- 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
- 4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
- 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
- 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
- 7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
- 8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
- 9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
- 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
- 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
- 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
- 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
- 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
- 15 et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
- 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
- 17 Et rogare cperunt eum ut discederet de finibus eorum.
- 18 Cumque ascenderet navim, cpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
- 19 et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
- 20 Et abiit, et cpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
- 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
- 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
- 23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
- 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
- 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
- 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
- 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
- 28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
- 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
- 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
- 31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
- 32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
- 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
- 34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
- 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
- 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
- 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
- 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
- 39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
- 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
- 41 Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
- 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
- 43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.