Caput VIIILiber Leviticus
- 1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
- 3 et congregabis omnem ctum ad ostium tabernaculi.
- 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
- 5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
- 6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
- 7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
- 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
- 9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
- 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
- 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
- 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
- 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
- 14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
- 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
- 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
- 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
- 18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
- 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
- 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
- 21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
- 22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
- 23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.
- 24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
- 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
- 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
- 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
- 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
- 29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
- 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
- 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
- 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
- 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :
- 34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
- 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.
- 36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.