Caput XXIVLiber Leviticus
- 1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
- 3 extra velum testimonii in tabernaculo fderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
- 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
- 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
- 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
- 7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
- 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fdere sempiterno :
- 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
- 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
- 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
- 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
- 13 Qui locutus est ad Moysen,
- 14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
- 15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;
- 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
- 17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
- 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
- 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
- 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
- 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
- 22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
- 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.