Caput XILiber Leviticus
- 1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
- 2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :
- 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
- 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
- 5 Chrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
- 6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
- 7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
- 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
- 9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
- 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
- 11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
- 12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
- 13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,
- 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
- 15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
- 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
- 17 bubonem, et mergulum, et ibin,
- 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
- 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
- 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
- 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
- 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
- 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :
- 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :
- 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
- 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
- 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
- 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.
- 29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
- 30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
- 31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
- 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
- 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
- 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
- 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
- 36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
- 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
- 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
- 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
- 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
- 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
- 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
- 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
- 44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
- 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
- 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
- 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.