Caput VIIEvangelium secundum Lucam
- 1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
- 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.
- 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
- 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :
- 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
- 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
- 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
- 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
- 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
- 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
- 11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
- 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
- 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.
- 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
- 15 Et resedit qui erat mortuus, et cpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
- 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
- 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
- 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
- 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
- 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
- 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)
- 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
- 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
- 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
- 25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
- 26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :
- 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
- 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
- 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
- 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
- 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
- 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
- 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.
- 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
- 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
- 36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.
- 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :
- 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
- 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.
- 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
- 41 Duo debitores erant cuidam fneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
- 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
- 43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit : Recte judicasti.
- 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
- 45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
- 46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
- 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
- 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
- 49 Et cperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
- 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.