Caput IVEvangelium secundum Lucam
- 1Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
- 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
- 3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
- 4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
- 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
- 6 et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
- 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
- 8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
- 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
- 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
- 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
- 12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
- 13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
- 14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
- 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
- 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
- 17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
- 18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
- 19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
- 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
- 21 Cpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
- 22 Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
- 23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
- 24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
- 25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
- 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
- 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
- 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
- 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
- 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
- 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
- 32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
- 33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
- 34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
- 35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
- 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
- 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
- 38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
- 39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
- 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
- 41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
- 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
- 43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
- 44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.