Caput XXIIIEvangelium secundum Lucam
- 1Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
- 2 Cperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
- 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
- 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.
- 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
- 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
- 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
- 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
- 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
- 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
- 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
- 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
- 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
- 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
- 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
- 16 Emendatum ergo illum dimittam.
- 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
- 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
- 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
- 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
- 21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
- 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
- 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
- 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
- 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
- 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
- 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
- 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
- 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
- 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
- 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
- 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
- 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
- 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
- 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
- 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
- 37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
- 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.
- 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
- 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
- 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
- 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
- 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.
- 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
- 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
- 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
- 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
- 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
- 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
- 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :
- 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
- 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :
- 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
- 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
- 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
- 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.