Caput XXIEvangelium secundum Lucam
- 1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
- 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
- 3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
- 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
- 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
- 6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
- 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
- 8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
- 9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
- 10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
- 11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
- 12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :
- 13 continget autem vobis in testimonium.
- 14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
- 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
- 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
- 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :
- 18 et capillus de capite vestro non peribit.
- 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
- 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
- 21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
- 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
- 23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
- 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
- 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :
- 26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :
- 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
- 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
- 29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
- 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
- 31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
- 32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
- 33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
- 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :
- 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
- 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
- 37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
- 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.