Caput IIEvangelium secundum Lucam
- 1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
- 2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
- 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
- 4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
- 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
- 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
- 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
- 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
- 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
- 10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
- 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
- 12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
- 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
- 14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
- 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
- 16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
- 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
- 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
- 19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
- 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
- 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
- 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
- 23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
- 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
- 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
- 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
- 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
- 28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
- 29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
- 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
- 31 quod parasti ante faciem omnium populorum :
- 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
- 33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
- 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
- 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
- 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
- 37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
- 38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
- 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
- 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
- 41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
- 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
- 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
- 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
- 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
- 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
- 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
- 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
- 49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?
- 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
- 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
- 52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.