Caput XVIIEvangelium secundum Lucam
- 1Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.
- 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
- 3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pnitentiam egerit, dimitte illi.
- 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pnitet me, dimitte illi.
- 5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
- 6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
- 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
- 8 et non dicat ei : Para quod cnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?
- 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?
- 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
- 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
- 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :
- 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.
- 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
- 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
- 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
- 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
- 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
- 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
- 20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
- 21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
- 22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
- 23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
- 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
- 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
- 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
- 27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
- 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :
- 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :
- 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
- 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
- 32 Memores estote uxoris Lot.
- 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
- 34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
- 35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
- 36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
- 37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.