Caput XEvangelium secundum Lucam
- 1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
- 2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
- 3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
- 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
- 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
- 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
- 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
- 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
- 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
- 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
- 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
- 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
- 13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pniterent.
- 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
- 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
- 16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
- 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
- 18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
- 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
- 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
- 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
- 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
- 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
- 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
- 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
- 26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
- 27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
- 28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
- 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
- 30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
- 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
- 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
- 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
- 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
- 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
- 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
- 37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
- 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
- 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
- 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
- 41 Et respondens dixit illis Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
- 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.