Ad textum

Caput XXXProphetia Jeremiæ

  1. 1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
  2. 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
  3. 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
  4. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
  5. 5 Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
  6. 6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
  7. 7 Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
  8. 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
  9. 9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
  10. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
  11. 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
  12. 12 Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :
  13. 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
  14. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
  15. 15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
  16. 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
  17. 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.
  18. 18 Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
  19. 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
  20. 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
  21. 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
  22. 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
  23. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
  24. 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.