Caput IIILiber Josue
- 1Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
- 2 Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,
- 3 et clamare cperunt : Quando videritis arcam fderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes :
- 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
- 5 Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
- 6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
- 7 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
- 8 Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.
- 9 Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
- 10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
- 11 Ecce arca fderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.
- 12 Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
- 13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
- 14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fderis, pergebant ante eum.
- 15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
- 16 steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
- 17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam fderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.