Caput XVLiber Josue
- 1Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
- 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
- 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
- 4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
- 5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
- 6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
- 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
- 8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
- 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
- 10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
- 11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
- 12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
- 13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
- 14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
- 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
- 16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
- 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
- 18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
- 19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
- 20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
- 21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
- 22 et Cyna et Dimona et Adada,
- 23 et Cades et Asor et Jethnam,
- 24 Ziph et Telem et Baloth,
- 25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;
- 26 Amam, Sama, et Molada,
- 27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
- 28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
- 29 et Baala et Jim et Esem,
- 30 et Eltholad et Cesil et Harma,
- 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
- 32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
- 33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
- 34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
- 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
- 36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.
- 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
- 38 Delean et Masepha et Jecthel,
- 39 Lachis et Bascath et Eglon,
- 40 Chebbon et Leheman et Cethlis,
- 41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
- 42 Labana et Ether et Asan,
- 43 Jephtha et Esna et Nesib,
- 44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.
- 45 Accaron cum vicis et villulis suis.
- 46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
- 47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
- 48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth
- 49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
- 50 Anab et Istemo et Anim,
- 51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
- 52 Arab et Ruma et Esaan,
- 53 et Janum et Beththaphua et Apheca,
- 54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
- 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,
- 56 Jezraël et Jucadam et Zanoë,
- 57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
- 58 Halhul, et Besur, et Gedor,
- 59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.
- 60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
- 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
- 62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.
- 63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.