Caput XLLiber Job
- 1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
- 2 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.
- 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?
- 4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?
- 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
- 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
- 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
- 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
- 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
- 10 Ecce behemoth quem feci tecum, fnum quasi bos comedet.
- 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
- 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
- 13 Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
- 14 Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.
- 15 Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.
- 16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
- 17 Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.
- 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
- 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
- 20 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
- 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
- 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
- 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
- 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
- 25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
- 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
- 27 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
- 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.