Caput IVLiber Job
- 1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
- 2 Si cperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
- 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;
- 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
- 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.
- 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
- 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?
- 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
- 9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
- 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
- 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
- 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
- 13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
- 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;
- 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
- 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
- 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?
- 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;
- 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?
- 20 De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
- 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.