Ad textum

Caput XXXVIIILiber Job

  1. 1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
  2. 2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
  3. 3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
  4. 4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.
  5. 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
  6. 6 Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
  7. 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
  8. 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
  9. 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
  10. 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
  11. 11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
  12. 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
  13. 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
  14. 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
  15. 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
  16. 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
  17. 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
  18. 18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
  19. 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
  20. 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
  21. 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
  22. 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
  23. 23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
  24. 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
  25. 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
  26. 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
  27. 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
  28. 28 Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
  29. 29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
  30. 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
  31. 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
  32. 32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
  33. 33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
  34. 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
  35. 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
  36. 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
  37. 37 Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?
  38. 38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
  39. 39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
  40. 40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
  41. 41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?