Caput XXXVLiber Job
- 1Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
- 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
- 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
- 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
- 5 Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
- 6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
- 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
- 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
- 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
- 10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
- 11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
- 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
- 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
- 14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
- 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
- 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.