Caput XXVIILiber Job
- 1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
- 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
- 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
- 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
- 5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
- 6 Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
- 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
- 8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?
- 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?
- 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?
- 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
- 12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?
- 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
- 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
- 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
- 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :
- 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
- 18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
- 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
- 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
- 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
- 22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
- 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.