Caput XXILiber Job
- 1Respondens autem Job, dixit :
- 2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pnitentiam.
- 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.
- 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?
- 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
- 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
- 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
- 8 Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
- 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
- 10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata ftu suo.
- 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
- 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
- 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
- 14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
- 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
- 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
- 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
- 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
- 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
- 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
- 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?
- 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
- 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :
- 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
- 25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :
- 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
- 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
- 28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
- 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
- 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
- 31 Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?
- 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
- 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
- 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?