Caput XVIILiber Job
- 1Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.
- 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
- 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
- 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
- 5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
- 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
- 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
- 8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
- 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
- 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
- 11 Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
- 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
- 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
- 14 Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
- 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
- 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?