Caput XVLiber Job
- 1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
- 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
- 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
- 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
- 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
- 6 Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
- 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
- 8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
- 9 Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
- 10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
- 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
- 12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
- 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
- 14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?
- 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
- 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
- 17 Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.
- 18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :
- 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
- 20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
- 21 Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
- 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
- 23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
- 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
- 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
- 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
- 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
- 28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
- 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
- 30 Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
- 31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
- 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
- 33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
- 34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
- 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.