Caput VIIEvangelium secundum Joannem
- 1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
- 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
- 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
- 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
- 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
- 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
- 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
- 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
- 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
- 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
- 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
- 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
- 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
- 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
- 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
- 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
- 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
- 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
- 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
- 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quæret interficere ?
- 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
- 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
- 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
- 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
- 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
- 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
- 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
- 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
- 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
- 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.
- 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
- 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
- 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
- 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
- 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
- 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
- 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
- 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
- 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
- 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
- 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
- 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
- 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
- 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
- 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
- 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
- 47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
- 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
- 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
- 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
- 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
- 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
- 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.