Caput XIIEvangelium secundum Joannem
- 1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
- 2 Fecerunt autem ei cnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
- 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
- 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
- 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
- 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
- 7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
- 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
- 9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
- 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
- 11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
- 12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
- 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
- 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
- 15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
- 16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
- 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
- 18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
- 19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
- 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
- 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
- 22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
- 23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
- 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
- 25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
- 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
- 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
- 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
- 29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
- 30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
- 31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
- 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
- 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
- 34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
- 35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
- 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
- 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
- 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
- 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
- 40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
- 41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
- 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
- 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
- 44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
- 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
- 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
- 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
- 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
- 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
- 50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.