Caput IEvangelium secundum Joannem
- 1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
- 2 Hoc erat in principio apud Deum.
- 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
- 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
- 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
- 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
- 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
- 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
- 9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
- 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
- 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
- 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
- 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
- 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
- 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
- 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
- 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
- 18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
- 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
- 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
- 21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
- 22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
- 23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
- 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
- 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
- 26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
- 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
- 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
- 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
- 30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
- 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
- 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
- 33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
- 34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
- 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
- 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
- 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
- 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
- 39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
- 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
- 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
- 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
- 43 In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
- 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
- 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
- 46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
- 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
- 48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
- 49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
- 50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
- 51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.