Caput XXXIIProphetia Isaiæ
- 1Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
- 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
- 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
- 4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
- 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
- 6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
- 7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
- 8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
- 9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
- 10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
- 11 Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
- 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
- 13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
- 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
- 15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
- 16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
- 17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
- 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
- 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
- 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.