Caput XXIVProphetia Isaiæ
- 1Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
- 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
- 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
- 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
- 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fdus sempiternum.
- 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
- 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
- 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
- 9 Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
- 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
- 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
- 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
- 13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
- 14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
- 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
- 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
- 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
- 18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
- 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
- 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
- 21 Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;
- 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
- 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.