Caput VIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
- 1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :
- 2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
- 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
- 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
- 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
- 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
- 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
- 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
- 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
- 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
- 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
- 12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
- 13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
- 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
- 15 Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
- 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
- 17 Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
- 18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
- 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
- 20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
- 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
- 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
- 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
- 24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
- 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
- 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :
- 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
- 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.