Caput XLIVLiber Genesis
- 1Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
- 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
- 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
- 4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?
- 5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.
- 6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.
- 7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?
- 8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?
- 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
- 10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
- 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
- 12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
- 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
- 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
- 15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?
- 16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
- 17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
- 18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem
- 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?
- 20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
- 21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
- 22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.
- 23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
- 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
- 25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.
- 26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
- 27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
- 28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.
- 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mrore ad inferos.
- 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
- 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
- 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
- 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
- 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.