Caput XXXVILiber Genesis
- 1Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
- 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :
- 3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
- 4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
- 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
- 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
- 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
- 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
- 9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
- 10 et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
- 11 Fueruntque Eliphaz filii : Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
- 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
- 13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
- 14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
- 15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
- 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
- 17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.
- 18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
- 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
- 20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
- 21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
- 22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
- 23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
- 24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
- 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
- 26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
- 27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
- 28 Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.
- 29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
- 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
- 31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
- 32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
- 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
- 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
- 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
- 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
- 37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
- 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
- 39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
- 40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
- 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
- 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
- 43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.