Caput XXXIVLiber Genesis
- 1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
- 2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
- 3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
- 4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
- 5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
- 6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
- 7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
- 8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :
- 9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
- 10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
- 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :
- 12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
- 13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :
- 14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
- 15 Sed in hoc valebimus fderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
- 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
- 17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
- 18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
- 19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
- 20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
- 21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
- 22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
- 23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
- 24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
- 25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
- 26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
- 27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
- 28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
- 29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
- 30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
- 31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?