Caput XXVLiber Genesis
- 1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
- 2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.
- 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
- 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
- 5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :
- 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
- 7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
- 8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
- 9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
- 10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
- 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
- 12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et
- 13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
- 14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
- 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
- 16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
- 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
- 18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
- 19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
- 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
- 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
- 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
- 23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
- 24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
- 25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
- 26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
- 27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
- 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
- 29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
- 30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
- 31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
- 32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
- 33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
- 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.