Caput XVIILiber Genesis
- 1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
- 2 Ponamque fdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
- 3 Cecidit Abram pronus in faciem.
- 4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
- 5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
- 6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
- 7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
- 8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
- 9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
- 10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
- 11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fderis inter me et vos.
- 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
- 13 eritque pactum meum in carne vestra in fdus æternum.
- 14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
- 15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
- 16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
- 17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
- 18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.
- 19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fdus sempiternum, et semini ejus post eum.
- 20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
- 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
- 22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
- 23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
- 24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
- 25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
- 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
- 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.